Adeste fideles

Литургическое время — Рождество

Adeste fideles laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte regem angelorum.
Venite adoremus
Venite adoremus
Venite adoremus Dominum.

En, grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores approperant:
Et nos ovanti.
gradu festinemus
Venite adoremus…

Aeterni Parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem,
Pannis involutum
Venite adoremus…

Pro nobis egenum et fœno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem
Quis non redamaret?
Venite adoremus…

Т. и М.: Дж. Ф. Уэйд

Послушать