Послушать 

 

 

 

R. Attende Domine, et miserere, quia peccavimus tibi.

 

1. Ad te Rex summe, omnium redemptor,

oculos nostros sublevamus flentes:

exaudi, Christe, supplicantum preces. (R.)

 

2. Dextera Patris, lapis angularis,

via salutis, ianua caelestis,

ablue nostri maculas delicti. (R.)

 

3. Rogamus, Deus, tuam maiestatem:

auribus sacris gemitus exaudi:

crimina nostra placidus indulge. (R.)

 

4. Tibi fatemur crimina admissa:

contrito corde pandimus occulta:

tua Redemptor, pietas ignoscat. (R.)

 

5. Innocens captus, nec repugnans ductus,

testibus falsis pro impiis damnatus:

quos redemisti, tu conserva, Christe. (R.)

 

 

 

 

 

2010 - 2019 Хор Cantico

^ Наверх
X