Veni, veni Emmanuel!
Captivum solve Israel!
Qui gemit in exilio,
Privatus Dei Filio,
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

 

Veni, o Sapientia,

Quae hic dispones omnia,

Veni, viam prudentiae

Ut doceas gloriae 

Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.


Veni, veni Adonai!
Qui populo in Sinai
Legem dedisti vertice,
In Maiestate gloriae.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel. 


Veni o Jesse virgule,
Ex hostis tuos ungula,
De specu tuos tartari
Educ, et antro barathri.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel. 

Veni clavis Davidica!
Regna reclude coelica,
Fac iter Tutum superum,
Et claude vias Inferum.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel. 

Veni, veni o Oriens!
Solare nos adveniens,
Noctis depelle nebulas,
Dirasque noctis tenebras.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

 

Veni, veni, Rex gentium,

Veni, Redemptor omnium,

Ut salvas tuos famulos

Peccati sibi conscios.
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.

 

 

Послушать 

 

 

Нотный текст в PDF

 

 

 

 

2010 - 2019 Хор Cantico

^ Наверх
X