1.Creator alme siderum, 
Aeterna lux credentium, 
Jesu redemptor omnium, 
Intende votis supplicum. 

2. Qui daemonis ne fraudibus, 
Periret orbis impetu, 
Amoris actus languidi, 
Mundi medelam factus est. 

3. Commune qui mundi nefas, 
Ut expiares ad crucem,
E virginis sacrario, 
Intacta prodis victima. 

4. Cujus potestas gloriae, 
Nomenque cum primum sonat, 
Et caelites et inferi, 
Tremente curvantur genu. 

5. Te deprecamur ultimae, 
Magnum diei judicem, 
Almis supernae gratiae, 
Defende nos ab hostibus. 

6. Virtus, honor, laus, gloria, 
Deo, Patri cum Filio, 
Sancto simul paraclito, 
In saeculorum saecula. 
Amen.

 

Послушать 

 

Нотный текст в PDF

 

2010 - 2019 Хор Cantico

^ Наверх
X