Скачать этот текст

Полный текст мессы можно посмотреть тут

 

ЧИН МЕССЫ НА ЛАТИНСКОМ ЯЗЫКЕ

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
R. Amen.
V. Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis.
Или:
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

 

Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.


R. Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione, mea cupla, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.


V. Misereatur nostri omnipotens Deus et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam.
R. Amen.

 

V. Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.
V. Christe eleison.
R. Christe eleison.
V. Kyrie eleison.
R. Kyrie eleison.

Если совершается окропление, то Kyrie... опускается, вместо этого поется:

Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor,
Lavabis me, et super nivem dealbabor.

     Miserere mei Deus, 
     secundum magnam misericordiam tuam.

     Et secundum multitudinem miserationum tuarum,
     dele iniquitatem meam.

 

В пасхальное время:

 

Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro,
allelúia; et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti
sunt, et dicent: allelúia, allelúia

 

Сonfitemini Domino quoniam bonus

quoniam in aeternum misericordia eius 

 

Сonfitemini Deo deorum

quoniam in aeternum misericordia eius

 

Далее следует гимн «Gloria in excelsis Deo»  (кроме времени Адвента и Великого Поста)

(в случае окропления, гимн  следует после молитвы священника)

 

Glória in excélsis Deo
et in terra pax homínibus bonae voluntátis.
Laudámus te, benedícimus te,
adorámus te, glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex caeléstis,
Deus Pater omnipotens,
Dómine Fili unigénite, Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.

Quóniam tu solus Sanctus,
tu solus Dóminus,
tu solus Altíssimus, Iesu Christe,
cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris.
Amen.

 

После чтения:

Verbum Dómini.
Deo grátias.

 

Перед чтением Евангелия:

Dóminus vobiscum.
Et cum spíritu tuo.

Léctio sancti Evangélii secúndum N,
Glória tibi, Dómine.

 

После чтения Евангелия:

Verbum Dómini,
Laus tibi, Christe.

 

 *     *     *

 

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem,
factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Filium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia saécula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
descéndit de caelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine,
et homo factus est.
Crucifíxus etiam pro nobis sub Póntio Piláto;
passus et sepúltus est,
et resurréxit tertia die secúndum Scriptúras,
et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris.
Et iterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri saéculi.
Amen.

Евхаристическая литургия

 

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus panem,
quem tibi offérimus,
fructum terrae et óperis mánuum hóminum,
ex quo nobis fiet panis vitae.

Benedictus Deus in saécula.

 

Benedictus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus vinum,
quod tibi offérimus,
fructum vitis et óperis mánuum hóminum,
ex quo nobis fiet potus spiritális.

Benedíctus Deus in saécula.

 

Oráte, fratres:
ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
 
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis
ad laudem et glóriam nóminis sui,
ad utilitátem quoque nostram
totiúsque Ecclésiae suae sanctae

 

 *     *     *

 

Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.
Sursum corda.
Habémus ad Dóminum.
Grátias agámus Dómino Deo nostro.
Dignum et iustum est

 

 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sabaóth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.

 

 

Mystérium fídei.

Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur,
donec vénias

 

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia saecula saeculórum.


Amen.

 

Praecéptis salutáribus móniti,
et divína institutióne formáti,
audémus dícere:

 

Pater noster, qui es in caelis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

 

 

Líbera nos, quaésumus, Dómine, ab ómnibus malis,
da propítius pacem in diébus nostris,
ut, ope misericórdiae tuae adiúti,
et a peccáto simus semper líberi
et ab omni perturbatióne secúri:
exspectántes beátam spem
et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Quia tuum est regnum,
et potéstas, et glória in saécula.

 

 

Pax Dómini sit semper vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

 

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

 

 

Ecce Agnus Dei,
ecce qui tollit peccáta mundi.
Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.


Dómine, non sum dignus
ut intres sub tectum meum:
sed tantum dic verbo,
et sanábitur ánima mea.

 

 

Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spíritus Sanctus.
Amen.

 

 

Если служит епископ:

Sit nomen Dómini benedíctum.

Ex hoc nunc et usque in saeculum.

Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
Qui fecit caelum et terram.

 

Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater,  et Fílius,  et Spíritus  Sanctus.
Amen.


Ite, missa est.

Deo grátias.

 

 

В пасхальное время:

Ite, missa est, allelúia, allelúia.
Deo grátias, allelúia, allelúia.

2010 - 2019 Хор Cantico

^ Наверх
X